라틴어 문장 검색

STATIM et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C. Gracchus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 1:1)
Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:8)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:18)
Nescit plebes ieiuna timere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:32)
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
Incaluit virtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:78)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
Si liceat superis hominum conferre labores, Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas, Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:43)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION