라틴어 문장 검색

concussa statim flagitio domus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장6)
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장7)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic per ignaviam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장4)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
Alfenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장11)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장13)
horret animus tanti flagitii imagine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장16)
interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장8)
Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장1)
duplicatur flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se legio miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION