라틴어 문장 검색

Sisigambis hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit, perseveravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 12:1)
Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 38:2)
incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 39:2)
Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 8:2)
"Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret, praestare non potuit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:15)
eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:69)
maeror tamen circumstantium lectum eminebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 3:1)
Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 9:2)
Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 10:3)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 41:1)
"Accipe molam, mole farinam, discoperi vclamentum, denuda crura tua, transi flumina et revelabitur ignominia tua et apparebunt opprobria tua,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:6)
si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:13)
Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:10)
Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION