라틴어 문장 검색

Ima uidebatur talis inludere palla:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 414)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
nec absoni a voce motus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:2)
Illuditur enim visu oculorum, illuditur auditu aurium;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:15)
ibit et inluserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5911)
inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut verbis virtutem inlude superbis, et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut silvestres uri adsidue capraeque sequaces <inludunt>. 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 643)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION