라틴어 문장 검색

Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 311:2)
plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:2)
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:3)
haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 415:2)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse quam acriter quaestiones exercuisset et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION