라틴어 문장 검색

quae inmoderata forsan tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 295:1)
sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 126:1)
tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 678:1)
cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장8)
cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장37)
illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas, cum sit immoderato tumefacta potu atque pastu, exsultare in somno immoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:10)
Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat, illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno inmoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION