라틴어 문장 검색

Quod cum saepe alias tum maxime animadverti cum apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:1)
admirabor eorum tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:1)
in secundo autem volt Orphei Musaei Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea quae ipse primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam veterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 41:2)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:5)
intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:5)
ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non minorem, et si quae interimant innumerabilia sint, etiam ea quae conservent infinita esse debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 50:4)
Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmortales), et sunt qui putent audisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:4)
"quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:8)
dubium est enim utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an si quod sit id esse tale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:2)
ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:7)
Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 95:3)
si ut inmortalis sit, quid haec ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:6)
Confugis ad aequilibritatem (sic enim ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:5)
isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION