라틴어 문장 검색

ceu fluctibus obvia rupes, cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt, stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentem pontus et ex alto miserae novere carinae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권50)
"Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권51)
adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 184:1)
tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 589:1)
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장30)
Fluidi homogenei & immoti, quod in vase quocunque immoto clauditur & undique comprimitur, partes omnes (seposita Condensationis, gravitatis & virium omnium centripetarum consideratione) aequaliter premuntur undique, & absque omni motu a pressione illa orto permanent in locis suis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 4:1)
Nam in recta MN detur punctum N, & ubi punctum mobile M incidit in immotum N, incidat punctum mobile D in immotum P. Junge CN, BN, CP, BP, & a puncto P age rectas PT, PR occurrentes ipsis BD, CD in T & R, & facientes angulum BPT aequalem angulo BNM & angulum CPR aequalem angulo CNM.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 35:1)
Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:5)
sinvat] <sinuat a sinu,> ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicis sinuatque alterna volumina crurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2084)

SEARCH

MENU NAVIGATION