라틴어 문장 검색

hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5816)
turbati fugiunt rutvli hoc ad Camillae pertinet laudem, qua amissa turbati fuerunt Rutuli, et inmutantur fata bellorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8691)
fave ei Lucina, cuius ortus saecula inmutabit, aureis scilicet ferrea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 83)
tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arbo- ribus coalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5710)
"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 43:2)
quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:6)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
datum est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:5)
Mater autem est a gerendis frugibus Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:1)
at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:14)
Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:4)
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION