라틴어 문장 검색

id quoque a me impetrat.
(아풀레이우스, 변명 92:6)
postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
(아풀레이우스, 변명 97:4)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
Plato suadet.
(아풀레이우스, 변명 101:16)
nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui.
(아풀레이우스, 플로리다 9:38)
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit;
(아풀레이우스, 플로리다 16:41)
cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
(아풀레이우스, 플로리다 18:37)
postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:11)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
Qua contentus morum severitudine meus Pythias, ac mihi ut abirem suadens,
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:14)
"Verum statuas et imagines dignioribus mei- que maioribus reservare suadeo."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:12)
"Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:19)
"Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit."
(아풀레이우스, 변신, 5권26)
"sic ille novae nuptae precibus veniam tribuit, et insuper quibuscumque vellet eas auri vel monilium donare concessit, sed identidem monuit ac saepe terruit, nequando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat, neve se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum."
(아풀레이우스, 변신, 5권45)

SEARCH

MENU NAVIGATION