라틴어 문장 검색

munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:2)
amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 337:2)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 386:1)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 115:1)
cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 168:1)
amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:2)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 42:1)
postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum qui interfecti essent accepit, ludibrio non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 33:1)
nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 261:1)
de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, nisi forte implacabiles furores implicaverint animos vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 547:1)
cum Philippus liberos eorum quos in vinculis habebat nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo in quo venenum erat, suasit his ut imminens ludibrium morte effugerent, et cum persuasisset et ipsa se interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha1)
postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis - nam insuper inridebant - ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION