라틴어 문장 검색

Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM VOLSINIENSE 1:1)
postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 4:2)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:4)
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:2)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingent­esimo nonagesimo secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 3:2)
At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, conplexu avulsus Iuli, Auxilium inploret, videatque indigna suorum Funera:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Et quibus immitis placatur sanguine diro Tentates, horrensque feris altaribus Hesus, Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:30)
Quid sanguine manes Placatos Catuli referam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:75)
tam diro foederis ictu Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:94)
Ubicumque iaces, civilibus armis Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas, Iulia crudelis, placataque pellice caesa, Magno parce tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:59)
Ire per ista Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem Thessalia placare potes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION