라틴어 문장 검색

Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione vacui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:5)
etiam ad destructionem corporis organici, atque earum virtutum quae consistunt plane in motu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:3)
Atque in hac parte claudicat plane potentia humana, tanquam ex uno pede.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:3)
At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:13)
et quandoque plane extinguuntur et suffocantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:17)
Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:4)
Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:11)
Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:11)
Etenim iniuria allata legem tantummodo violat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:3)
Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:7)
Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:13)
Cicero de Pompeii contra Caesarm apparatu scribens ad Atticum consilium (inquit) Pompeii plane Themistocleum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:3)
Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis donec colonia adoleverit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi, nisi gravis aliqua caussa obfuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:45)
Verum consuetudo sola ea est quae naturam plane immutat et subigit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:5)
Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION