라틴어 문장 검색

istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:4)
in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:4)
at vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:1)
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:1)
non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:1)
color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:5)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:6)
412 2 inani laetitia exultans et temere gestiens), l. futtilis 412 6, l. impotens 412 19 inanis alacritas, id est laetitia gestiens 379 4, cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.73)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
Quod si perfidiae se commisisset lupi, Pari dolore fata deflesset sua.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.4)
Scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιοσ semper.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:2)
pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:2)
Rationes rectae omnia complectentes opus sunt quae officia tribuant atque improbandos actus impediant, sicut usu venit ut impotentes Nationes in alias Nationes eiectamenta industriasque praeter modum contaminantia inferant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 224:3)
tu nos tristifico velut tyranno mundi scilicet inpotentis actu conclusos regis et feram repellis, quae circumfremit ac vorare temptat, nsanos acuens furore dentes, cur te, summe Deus, precemur unum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum30)

SEARCH

MENU NAVIGATION