라틴어 문장 검색

Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi viri filius, in domum multiplicatam non repulsam solum rettulit, sed ignominiam etiam et calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:6)
C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:1)
ex his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte multantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:5)
Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:2)
" [Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:5)
alia vis honoris, ignominiae, praemi, supplici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:3)
de virtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et vim et artem habere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:4)
qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:7)
et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:3)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
addantur etiam contumeliae atque ignominiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:3)
Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere voltis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:2)
Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:3)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION