라틴어 문장 검색

sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
Rebus sumptis adiungam ex iis sequendas esse alias inprobandas quae sint in genere contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:2)
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:20)
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:1)
an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:7)
nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente L. Sulla commisisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:4)
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:9)
Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:4)
Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:6)
eorundem austeritati moderandum esse censet, tamen non tam doctrinae rationem illorum improbat quam sermonis insolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:4)
atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 1:3)
mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:8)
quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION