라틴어 문장 검색

fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 40:1)
lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 143:2)
tu vero causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:4)
Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장7)
Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장2)
D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장31)
Seneca Lucilio suo salutem Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 761)
Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:5)
Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:2)
quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:3)
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:6)
longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:12)
deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION