라틴어 문장 검색

Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:2)
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:10)
concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus invisitataque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 358:1)
cum tanta moles mali instaret - adeo obcaecat animos fortuna ubi vim suam ingruentem refringi non volt - civitas quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 407:1)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 578:2)
Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus observata animoque advertam inusitatas et obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium pervenire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말19)

SEARCH

MENU NAVIGATION