라틴어 문장 검색

Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장3)
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장5)
frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장8)
Hostes re cognita ab eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장6)
Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 17장1)
Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendiis, rapinis vastasset, magno numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장1)
Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장2)
Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장1)
quarum incendium Troie fuit vere simile.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM212)
destruxerunt pretiosa passim edificia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM263)
nihilo minus tamen Lindenium passim sequi maluit, ubi me judice hisce egregiis instrumentis fidem habere debebat.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.19)
solummodo penetraverit loco pervenerit scripsi, eo quod Celsus saepius, ibi et passim verbo penetrare (ex.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1168)
Plinius passim, et ea quae de hoc verbo disserui in diario Gaz.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).896)
V, 25, 8 et passim) desiit, transeundum ad faciles quidem, sed tamen validiores et frigidos cibos, frigidamque aquam, sic, ut ab egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 16:4)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)

SEARCH

MENU NAVIGATION