라틴어 문장 검색

Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 2:1)
Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 8:1)
— Iuvenisque Choroebus Mygdonides, illis qui ad Troiam forte diebus Venerat insano Cassandrae incensus amore, Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 7:1)
Principio caput incensum fervore gerebant, Et duplices oculos suffusa luce rubentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:2)
Festa coronato non pendent limine serta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:17)
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus Incensusque dies, manant sudoribus artus, Arent ora siti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:54)
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, Norat Nasonem sola Corinna suum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X4)
Festa coronatus ludet convicia miles, Inter laurigeros cum comes ibit equos.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VIII7)
Secta coronabunt rutatos ova lacertos, Et madidum thynni de sale sumen erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII6)
Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, L2)
Sic te frequentes audiant capillati Et delicatae diligat chorus mensae, Nec calculator nec notarius velox Maiore quisquam circulo coronetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII2)
Surgentem focus excipit superba Vicini strue cultus iliceti, Multa vilica quem coronat olla.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION