라틴어 문장 검색

ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
apud Germanos inconsulta ira:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장9)
in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves petierint.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
illae timore perterritae conveniunt, cuius de periculo timebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 4:2)
nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si ammadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:2)
quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 6:1)
ita [ut] nullum spatium perterritis dabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 60장 1:3)
fama uero hostilium copiarum perterritos non negando minuendoue, sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:1)
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)
unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:2)
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:1)
erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 55장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION