라틴어 문장 검색

Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
30.4.10 Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:6)
Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 73:5)
is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 73:5)
acta enim illa res est animo virili, consilio puerili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:3)
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:14)
cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 8:2)
de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 1:2)
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:2)
quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:11)
quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:2)
casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:3)
nam esset cum infinitus tum puerilis labor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:3)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION