라틴어 문장 검색

cum eo tamen ne praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore, aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 4:2)
Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 2:1)
Increscit autem morbus, dum graviores dolores, accessionesque veniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 2:3)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 3:5)
si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse, consistente jam incremento febris, aliquid offerre, quam increscente;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:6)
Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:3)
Neque inter magnos dolores, neque increscente morbo, tutum est aegrum cibo impleri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 12:6)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
simul enim febris quoque increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:2)
Neque alienum est, naribus quoque aestuantis admovere, quod reficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:1)
Haec autem altero quoque die, increscente morbo, dare satis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:5)
Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit imponere calcis p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 40:1)
Eadem increscentem quoque carnem coercent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:7)
quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION