라틴어 문장 검색

Dispositis igitur, quae pro temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 20:1)
Eo ad vallum hostile tendente, sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi, iamque adversis conexi, ut immature proruperant, ita inerti discessu, primordia belli foedarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 16:1)
adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:2)
Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 7:2)
cumque prope fossas venissent, manus tendentes, orantesque ut Romanos semet admitti poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:2)
Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:1)
Sublata inde uxore ac filio et thesauris tetendit ad Daciam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:1)
Sed rex dolum Romanis tendebat et quaerebat quem ad modum eos interficeret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 8:2)
quos cum in Ingilenhaim palatio iuxta Mogontiacum civitatem audisset ac legationem eorum non aliam esse, nisi quam Niciforus eiusdem imperatoris legatus proxime adtulerat, comperisset, celeriter absolutos dimisit et, quo tendebat, proficiscitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 244:3)
Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:3)
Vrbani socius tendit in urbis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:5)
Cum grege barbato dum ludit iunior agnus, Tendit in hunc menti dissona uerba lupus:
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:1)
Nam leo pastorem reperit, pastorque leoni Pro dape tendit oues.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:9)
Vipera fabrilem dapis anxia tendit in edem, Incipit hec limam rodere, lima loqui:
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:1)
commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti:
(아풀레이우스, 플로리다 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION