라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi, quid observare me velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 681)
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo Flumina, congestas exteret ille nives, Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 910)
In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, Quod bene pro caelo mitteret ille suo - Clausit amica fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 17)
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 41)
littera de vobis est mea questa nihil, frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror, in loca, non homines, verissima crimina dixi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1412)
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater et ferit attonita pectora nuda manu, inque draconigenam nimbis comitantibus urbem desilit et natos eripit inde suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권554)
poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:5)
barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:3)
hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:6)
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:5)
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:3)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem silva dat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:6)
Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:5)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION