라틴어 문장 검색

et medium luci atque umbris i. d. o. quoniam zodiacus circulus, qui aequinoctia duo facit, orbem dividit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2091)
'umbris' vero australem circulum, qui dicitur esse infimus et demersus, de quo ait "at illum sub pedibus Styx atra videt manesque profundi".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2093)
zonae id est plagae vel circuli, quorum primus septentrio- nalis, vel, ut quidam voluit, aquilonius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2331)
per has autem duas zonas in obliquum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2355)
duae mortalibus aegris sicut dictum est, temperatae ex calido medio et frigidis extremis circulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2371)
(mundus ut ad scythiam r. a. a.) quoniam borius circulus totus supra terram est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2403)
libyae devexus in austros quo- niam notius circulus totus infra terram est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2412)
quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 24610)
luna enim solis circulum sequitur, licet ipsa inferior sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4252)
magnum orbem potest et zodiacum circulum dicere, qui faciat divisionem temporum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3384)
aut certe circulos, quibus sidera continentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4772)
quid tantum oceano properent s. t. s. h. circulorum hoc efficit ratio, ut etiam in Aeneide diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4811)
circlos 'circus' est principale, unde fit 'circulus' et per synaeresin 'circlus', sicut 'periculum' et 'periclum', 'saeculum' et 'saeclum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1661)
quin etiam inertissimos homines nescio qua singulari segnitia praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:1)
cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim σφαῖραν interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui κύκλοσ Graece dicitur, his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit extremum, quo nihil fieri potest aptius - sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION