라틴어 문장 검색

Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:1)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:1)
hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:2)
At quae stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:3)
sed ratio una omnium est aegritudinum, plura nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:6)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:2)
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:5)
at earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:10)
sublata igitur aegritudine sublatus est metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:11)
quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:7)
praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:1)
itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION