라틴어 문장 검색

Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)
media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:3)
si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus.
(세네카, 행복론, Liber II 71:3)
Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 39:1)
iam gelidus Dolops 125 hac ducet pecudes qua tepet obrutus stratae qui superest Oechaliae cinis, illo Thessalicus pastor inops loco indocta referens carmina fistula cantu nostra canet tempora flebili;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:9)
quaelibet herbae tinxere colus quas indoctae nevere manus:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:33)
Tiphys in primis, domitor profundi, liquit indocto regimen magistro;
(세네카, 메데아 10:21)
Et ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:16)
cui fugienda fuit indocti semita vulgi, ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 231)
nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus anseris indocto carmine cessit olor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b29)
ecce parui et oboedientis officium garrulitate complevi, licet qui indocto negotium prolixitatis iniungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistulas recipit quam loquaces.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 10:1)
an quia indoctum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:3)
Consiliis indoctiorum multi se docti explicant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 110)
etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:7)
Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION