라틴어 문장 검색

vociferans, iterum belli diversa peragrat, lancea caeruleas circum strepit incita vittas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 317:1)
Si ergo alique dignitates per Constantinum essent alienate—ut dicunt—ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non sunt etiam qui Cristum verum Deum lancea perforarunt. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:17)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:4)
Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 12:1)
nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
Sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique Tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi, Foedera si placeant, sit, quo veniatis inermes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:17)
Neque enim solis excussa lacertis Lancea, sed tenso ballistae turbine rapta, Haud unum contenta latus transire, quiescit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:35)
Quo primum steterint campo, qua lancea dextra Exierit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:54)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION