라틴어 문장 검색

primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장8)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:5)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:3)
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 3:1)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION