라틴어 문장 검색

Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 696:1)
cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 181:1)
etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat - infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 74:1)
ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 480:2)
et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxime indigne ferentes non latam Pheraeis opem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 615:1)
quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 295:1)
Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote , dedisse magis quam in matrimonium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 280)

SEARCH

MENU NAVIGATION