라틴어 문장 검색

mox infensus praetorianis 'vos' inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장7)
superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장14)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope adflicta Romana res.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장1)
praeerat classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in perfidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장2)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장11)
si conventionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani vix puberem - quantum occisis uno sene et uno iuvene profici?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장10)
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장7)
eadem etiam navibus perfidia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장7)
infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장2)
ignota haec ceteris exercitibus neque imperatori suo nuntiari, cum adcursu tot provinciarum extingui repens perfidia potuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장5)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION