라틴어 문장 검색

ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, tecta superne timent, metuunt inferne cavernas terrai ne dissoluat natura repente, neu distracta suum late dispandat hiatum idque suis confusa velit complere ruinis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:7)
ianua ne pote eis Orci regionibus esse credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne reamur, naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:8)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
quod significat nihil eos rectum nihil superum cogitasse totius vitae eorum gressu atque processu in inferna mergente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:2)
Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:1)
Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens caprae naturam videtur imitari;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:3)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
Cum primum aurora respergit lumine terras
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:3)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Interea Oceani linquens Aurora cubile
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:3)
caesique in pectora tauri Inferni venere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:65)
Mons inter geminas medius se porrigit undas Inferni superique maris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:46)
Ipse sub aurorae primos excedere motus Signa iubet castris, multum frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper Punica bella dolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION