라틴어 문장 검색

Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:7)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 3:1)
Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:1)
infigi volunt sectae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:5)
Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:1)
recede, Phoebe, iam non sum tua, extingue flammas pectori infixas meo.
(세네카, 아가멤논 13:5)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
si cogitas libidinem non voluptatis causa homini datam, sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 93:1)
Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:4)
iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:6)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION