라틴어 문장 검색

Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장37)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장15)
Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장6)
ubi ex eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장10)
et si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장14)
deinde post febrem oportebit ungui et vehementer perfricari, cibum et validum et fortiter adsumere, vino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장22)
postero die, cum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine secundo, tertio die abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장23)
praecepit autem, ut primo dei a cibo, potione, somno abstineretur, vespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret vehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장69)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장79)
quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장87)
Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장14)
Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipsum contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장26)
Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장68)
post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장70)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장80)

SEARCH

MENU NAVIGATION