라틴어 문장 검색

remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장40)
Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장14)
Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장10)
Tum si qua inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae *α*φ*θ*α*σ Graeci nominant, uomitus, nocturnae uigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:1)
post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:4)
Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:3)
Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:2)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:3)
Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:1)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:8)
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:5)
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:6)
Notae uero inflammationis sunt quattuor:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION