라틴어 문장 검색

ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 3:3)
"sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri10)
"religa captas in terga sorores, inice vincla mihi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권253)
ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권324)
iamque inflexo Tritonia patre venerat et misero decus immortale ferebat, atque illum effracti perfusum tabe cerebri aspicit et vivo scelerantem sanguine fauces - nec comites auferre valent - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권344)
Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:18)
Ille liquor docuit voces inflectere cantu, Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 715)
Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo Perdocuit multis non sine verberibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 83)
namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:3)
ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 281:1)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2176)
itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장9)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION