라틴어 문장 검색

Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et succo radiculae corticis;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 24:4)
Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:1)
tum,quantum ejus aridi fuit, tantumdem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco colore fiat, eoque illinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 1:5)
Quidquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 2:8)
In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
Quis calor infudit geminis alterna metallis foedera?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete22)
Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 12:1)
ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:2)
Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:1)
Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:2)
Quidam cucumeris anguinei umorem ex- pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:4)
Amurca minus valentibus infundenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION