라틴어 문장 검색

quam populus iudexque gravis lectusque senatus, tam dabit eloquio victa puella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:313)
'Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:29)
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, quo poteras trepidis utilis esse reis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 221)
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, nec lateant artes eloquiumque tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 512)
dumque silens adstat, status est vultusque diserti, spemque decens doctae vocis amictus habet, mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, hoc superos iures more solere loqui, atque "haec est " dicas "facundia principe digna "eloquio tantum nobilitatis inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 518)
tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris, ingenioque faves, ingeniose, meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 521)
ingeniosa dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권541)
primus amans carmen vigilatum nocte negata dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권77)
frigida Carseolis nec olivis apta ferendis terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권464)
Tertia fumantes incoquet igne genas . Noxia mille modis lacerabitur umbra , tuasque Aeacus in poenas ingeniosus erit . In te transcribet veterum tormenta reorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:4)
Ut sua maturus complevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:1)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:7)
sive per ingenuas aliquis caput extulit artes - quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 920)
haec quoque vitet, in culpam siqua est ingeniosa suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1128)

SEARCH

MENU NAVIGATION