라틴어 문장 검색

Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:2)
atheromati subest quasi tenuis pulticula:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:2)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:2)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:4)
cottidieque palpebra uertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:2)
Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:5)
Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:1)
idque, quod subest, lubricum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:4)
Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:6)
isque mollis est, si non nimius umor subest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:7)
Plaga facta foramen deorsum uersus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 2:2)
in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION