라틴어 문장 검색

Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 21:1)
ubi vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae actiones.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:4)
inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:39)
parcite, o dites, inhibete dextras:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:14)
mundus impositus tuas compescet umbras teque Tartareus canis inhibere poterit?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:8)
unde meas inhibet lacrimas fragor?
(세네카, Hercules Oetaeus 28:5)
non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras:
(세네카, 메데아 7:17)
inhibere iuvenes, civibus pacem dare,
(세네카, Phoenissae 297:1)
Es, Eriphi meus, ipse qui semper numquamque te tantum venatio civitas ager avocat, ut non obiter litterarum voluptate teneare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:1)
ad propositum redeo, interea tu, si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, his licebit neniis avocere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
namque haec, quotiens chelyn exuit, illi desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis8)
illum rigida arma caventem avocat ac manibus necopinum interserit ictum callidus et mediam designat volnere frontem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권302)
Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis quam vitae avocet ab hac secta.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:1)
Immo quod ad artes pertinent, altius praescripsisse 2 debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION