라틴어 문장 검색

Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 7:7)
cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, supposita excipiens, Nai, caduca manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3223)
uidi ego labentis acies et tela caduca, atque hostis turpi terga dedisse fugae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 236)
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:1)
si nondum, et credo quod nondum, vel per haec disce, iam Clausetiam pergit Euanthius iamque contractas operas cogit cruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:2)
nunc ignes saepe 4 flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:4)
obeunt noctesque diesque astraque, nec solidis prodest sua machina terris, nam populus mortale genus plebisque caducae quis fleat interitus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus92)
vilis turba, caducis deservire bonis semperque optare parati, spargimur in casus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis51)
"habe Thebas, caecumque cupidine regni ausurumque eadem germanum expelle, nec ultra fraternos inhiantem obitus sine fidere coeptis fraudibus aut Cadmo dominas inferre Mycenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권40)
Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:3)
Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 14:2)
Erichthonius, Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:8)
cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:1)
inhiat aurum ut devoret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 233)
] id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2167)

SEARCH

MENU NAVIGATION