라틴어 문장 검색

quem quoniam fatum patria vobisque relictis inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda saepe, precor, studii pignora mitte tui, exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, utere, quod nobis rectius ipse dares, namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis, ingenio nitor non periisse meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 511)
et placui (gratare mihi) coepique poetae inter inhumanos nomen habere Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1313)
num minus ingenuis artibus illa vacat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권4)
Neve gradus adeas Elpenore caulius altos, Vimque feras vini quo tulit ille modo . Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:1)
Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:1)
invalidae vires ingenuaeque mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 526)
sive per ingenuas aliquis caput extulit artes - quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 920)
stant tamen illa suis omnia tuta locis, et procul a scripta solis meretricibus Arte summovet ingenuas pagina prima manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1136)
- urbes inter inhumanae nomina barbariae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 92)
fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum13)
"dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2253)
ingenuas naturae occumbere leges, captivasque trahi regnante libidine dotes!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 182)
Adeone me ignavum putas, Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum, Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor Commoveat neque commoneat ut servem fidem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 575)
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 277)
Minime equidem me oblectavi, quae cum milite Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION