라틴어 문장 검색

Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe adpropinquare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:1)
Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia, qua superabat omnes, improbitasque defecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:8)
quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic <inprobitas si> cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:4)
itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:5)
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:3)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:7)
Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:4)
et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:6)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
est enim iniusta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:6)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:5)
id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:4)
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION