라틴어 문장 검색

Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:1)
Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:24)
Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut praecipitem opponendi et se in singulis difficilem praebendi libidinem, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:35)
Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:6)
Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장9)
Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장35)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장48)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Iniusta uice colla nocentes .
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 33:1)
Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:1)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Nec uicta libidine colla
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 3:1)
tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:4)
Terrenas habitans libido mentes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION