라틴어 문장 검색

Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:10)
Et maxime cum illi duo justi, iste medius injustus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:7)
Injusti ergo prius generatio, quam justorum comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:8)
In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:11)
aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:2)
Hinc ille commotus, ut iniusta perferens et indigna, praefecti custodiam protectoribus mandaverat fidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:1)
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 16:2)
Idque ea re levi labore correxit, quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitude vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 2:1)
Agitatis itaque rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 7:1)
Sed cum id quoque turpe esse asseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tune hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani imposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam, iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos, argentique singula pondo promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 18:2)
Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores, videri potuit veniae dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:1)
Iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina, iustum distinguitur et iniustum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 3:1)
censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION