라틴어 문장 검색

vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 497:1)
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 315:2)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 536:2)
nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 583:1)
nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION