라틴어 문장 검색

" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per- curatum est exulcerat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:2)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 303:2)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 154:1)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 376:2)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장6)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:1)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION