라틴어 문장 검색

Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria !
(세네카, 행복론, Liber V 122:5)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:3)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 141:3)
quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:5)
Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.35)
quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.23)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
' ergo iam multos nimium temerarius annos, improba, qui tulerim teque tuamque domum?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 813)
quid laudare Petrum parvis, temeraria Clio, viribus aggrederis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 239)
et quia non potui temeraria sistere verba, hoc rogo, ne dubites lecta dicare rogo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Priscum Valerianum virum praefectorium 11)
quid nugas temerarias amici, sparsit quas tenerae iocus iuventae, in formam redigi iubes libelli, ingentem simul et repente fascem conflari invidiae et perire chartam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem3)
"Thermodontiaca vel qui genetrice superbus sprevit Gnosiacae temeraria vota novercae, hac visa occiderat, fateor, sed crimine vero;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 26)
nitet insidiosa superbum effigies vivitque anima pereunte venustas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium5)

SEARCH

MENU NAVIGATION