라틴어 문장 검색

Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:1)
Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:6)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)
O crudelis et pertinax nouerca!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.42)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)
cessate, matres, pertinax si quas dolor adhuc iubet lugere, quas luctus gravis in saxa vertit;
(세네카, Hercules Oetaeus 27:17)
exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
(세네카, 옥타비아 7:35)
Hic urit animos pertinax nimium favor et in furorem temere praecipites agit:
(세네카, 옥타비아 12:7)
Nec me fugit, quam durus et veri insolens ad recta flecti regius nolit tumor, quemcumque dederit exitum casus feram:
(세네카, 파이드라 2:27)
mille non quaerit tegi dives columnis nec trabes multo insolens suffigit auro;
(세네카, 파이드라 7:5)
profugum per omnis pertinax latebras premam:
(세네카, 파이드라 13:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION